
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 11 von 26 ![]() |
|
mento introducatur, secure admittatur et amanter ac
obsequenter ac reverenter recipiatur, eidem univer-
sum dominium absque ulla contradictione vel hæsita-
tione, libere et absolute tradatur, et in Summa se curatu-
rum, conaturum et elaboraturum atque perfecturum
ut hac in parte ad negotij huius perfectionem, unde
quaque nihil desiderari possit.
Porro Secundo et ex parte Sacratis-
simæ suæ Cæ[sare] æ Majestatis, etsi eadem, ut ante et
sæpe quidem dictum fuit, maluisset omnino ut Prin-
ceps in sua Provincia mansisset, et eo, quo hucusque
laudabili prorsus modo ab ipso factum est, suis ipse
præfuisset rebus, tamen cum ipsius adeo firma et irre-
vocabilis cedendæ Sacratissimæ Majestati suæ memo-
ratæ provinciæ stat sententia, ut ab ea nullis rationi-
bus abduci se patiatur, Nolens sua Majestas (atten-
to præsertim dicto fœdere) reipublicæ Christianæ
ac in primis Transÿlvaniæ alioquin in eum iam
tum, quo supradictum casum Cæsarei et Regij Juris
effectæ vel in minimo deesse, eidem Principi dictam
Provinciam cedenti vicissim promittit, ac pollicetur
se ipsam accepturam et in potestatem suam auxi-
lijs et medijs, quibus supra suspecturam et reductu-
ram, et æque tractaturam ac reliquas suas hæreditarias
Seite 11 von 26 ![]() |